PEDOCUCULLI

PEDOCUCULLI
PEDOCUCULLI
qui et Cucullopedones cuculli sunt pedum, quorum mentio habetur in Notis Tironis et Senecae. Non enim de capite solum cucullus, sed et de pedibus, reperitur. Sic Graecis πῖλος et pedum et capitis dicitur. Hesiod. in Ε῎ργ. v. 544.
——— ——— Κεφαλῆφι δ᾿ ὕπερθεν
Πῖλον ἔχειν ἀσκητὸν. ——— ———
Erant autem Pedocuculli seu pedum hi πῖλοι, alias Udones, proprie lanei calcei, ex lana coacta facti, qui intra calceum quidem habebantur, sed sic, ut plerumque et ipsi vicem calceamenti, domi praecipue atque intra cubiculum, praestarent: hodie Calecons Gallis. Quibus non multum erant dissimiles soleae lanatae, quarum mentio apud Martial. l. 14. in disticho 65.
Defuerit si forte puer, soleasque libebit
Sumere: pro puero pes erit ipse sibi.
Ita enim legendum: Ipse pes sibi erit pro puero. Si forte, inquit, puer defuerit, et soleas tibi libeat sumere, cum soleis lanatis poteris ipse e cubiculo exire, et soleas petere; quô pactô vicem pueri pes in solea lanata supplebit. Salmas. ad Ael. Lamprid. in Alex. Severo. c. 40. Vide quoque supra, in Odo, Pedalis, alibique. Aliud quid sonat vox Pedortes, qpud veterem Interpretem Iuvenalis ad v. 111. Sat. 1.
Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis.
pedules nempe fascias, quibus intra caligas utebantur, ita enim fasciae hae vulgo dicebantur. Verba eius sic habent: Ostendit, inquit, plus honoris videri incalceis, quam in persona. Illô enim tempore nec dum Senatores nigris calceis utebantur: sed nudis pedibus vel pulverulentis vel bracis, vel pedules novos in braccis, quos Pedortes dicunt, ut peregrinus. Ubi Pedortes pro Pedornes, correxit Salmas. Graecis Ποδόρτια, de quibus Achmes, Εἰ δὲ ἴδῃ ὅτι τὰ ποδόρτια ἐςτένωσαν τὰ ὑποδήματα, θλίψει τοὺς δούλους αὐτοῦ ἀναλογως τῆς ςτενωσεως. Pedules namque et udones, qui habentur intra calceum, si laxiores ipsi sunt, faciunt ut angustiore calceô utamur, et pdem angunt uruntque. Idem Achmes: Τὸ γὰρ ποδόρτιον σκέπη ἐςτὶ τοῦ ποδὸς. E' quo utroque loco evincuntur, qui Ποδόρτια et pedules pro vestibus taltabius accipiunt. Ποδόρτια igitur sunt fasciae pedules, sic dicta, quasi ποδάρτια, ut ὀρτάρια pro ἀρτάρια scribebant. Et sane ποδόρτια et ἀρτάρια idem erant,
Pedes itaque albos interpretatur Scholiastes ille de Pedortibus et Pedulibus novis, nam Pedules illae fasciae albae. Caatinus, λευκοὺς ὑπὸ ποσὶν ἔχων πίλους, Albas sub pedibus habens pedules. In Donat. vero Constantini, σανδάλδια λευκὰ δἰ ὀδωνίων; aut soleae lanatae, aut certe, calcei candidi cum udonibus, quae interpretatio verior. Salmas. ubi supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • BARDAEI — populi Illyrici, quorum mentio in Glossis, Bardei, Ι᾿λλὑροιο δοῦλοι, ὁι δὲ ἀγωνισάμενοι ὑπὲρ τῆς Ι᾿ταλίας κατα Κίννου καὶ Μαρίου ςτρατευσάμενοι. Illyrici servi, qui pro Italia pugnantes, contra Cinnam et Marium cum exercitu profecti sunt, ubi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ODO — I. ODO 2. Abbas Cluniacensis Gallus, discipulus S. Remigii Antissiodorensis: Proncipum Pontificumque arbiter. Obiit A. C. 944. scripsit plurima. Vide Morer. Diction. Hist. Item, dictus Cantianus, Benedictinus, saeculô 12. Thomae Cantuariensi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PEDALE — apud recentioris aevi Scriptores: inter alia signisicata, pedum integumentum notat, in Chron. Vindesheim ensi l. 2. c. 23. Sed hoc Pedule potius Frontoni, graece πόδιον. Erat autem Pedule vel Pedulis fascia, pedum involucrum. Hesych. πόδια,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”